Rex fui aliquando. Nunc excalceatus peragro
civitates. Per portus,
ebrii nautae cum verbis contentionis me clamant.
Atque mirabile illud regnum erat.
Superbas mulieres et centa virginum habebam.
Et servos habebam. Naves
ex mundi marginibus cum praedis revertebant.
Arroganter in mare mali speculum se inspiciebant.
Setae pretiosae crepitabant. Apud saltationes conviviaque,
in delectionibus, cum faciebus
perfidis docilesque aulici me celebrabant.
Submissus eram et caecus . Vacua pulchritudo…
…rex fui aliquando. Nunc semper peragro
civitates. Per portus,
ebrii nautae cum verbis contentionis me clamant
et in palmis egentes nummos cum mea effigie habent.
Domine, absum
tuo radio quieto
et caecus fluito
sicut pulveris filum
per lucem…
Pueritia
Natus sum
e fractu volatu mei patris
et angore sine alis
meae matris.
Conversum caelum in altis sanguinem adspergebat.
Sub calidis pluviis cum grano triticeo somniabam
segetum auram noctibus lunae
et in alveis aridis rivorum,
adhaesus ad animan lapidum
audiebam imbrium strepitum.
Scandebam semitas, clivos et in locis certe notis
quaerebam stupore Florem-Pascae
sicut Calicem sanctum.
Immortalis nubes adspiciebam
sicut naves inanes
capientes purpuratas auroras.
Tardius, ex autumni favis
melem meridierum legebam
et una cum pruina, per sanguinem,
vehementer remigabat legatus
praedicens vocationes alieni temporis anni…
Natus sum
e fractu volatu mei patris
et angore sine alis
meae matris.
Tempestate momentorum deletus,
quaerebo finem in temporis parva insula,
nam ante nos perivit mundus
et occiderunt tanta miracula.
Blandus est fluctus in caelis,
ab angelis opacatas per caeruleas vias.
Ad cauponam tardatam e limite noctis
Silentio dedicamus serias.
Cadunt sidera destinata,errantia
insidiis longinque in alto germinant
et tristiter solitarias horas praedicentia
dicta indicta perient.
Nam scimus numerata sunt
nostra matutina, sicut fructum maturum
qui semper vindemias procrastinat. Centa sunt
aut millia, forsitan ultimum.
Et in horis matutini, fugatis,
cerasum florentem hanc amittemus
quando a locis Tristitiae desertis
frustra ver cupiemus.
Tarde in rosario, vulneratae, sub vesperi purpura
corollae rosarum tactae ab gravi lumine,
pallescentes, distrahunt se permultae
et blande immutantur ruina.
Nam omne aliquando florescens, et amoris plenitas
et oblecta vetera sidera et hi flores
semper votum est perniciei.
Et fruges collabuntur in via.
Et frustra quaerebo retentiones huic profusioni
insolito pavore vere temptans ut capiam
fluctum exsultantem momentorum
per mundi lumen palpitantem.
… sub vesperi purpura cum tenuis rosarum venenis
leviter sicut per somnium submergam quin sciam
me amisso in suavis narcosis
per rosarium transeunte, tarde…
Traduceri în latină de Elena PASCU